lunes, 3 de julio de 2017

Lingua Latīna, Capitulum I, Lēctiō I, Versūs 1-22




IMPERIUM ROMANUM

Roma in Italia est. Italia in Europa est. Graecia in Europa est. Italia et Graecia in Europa sunt. Hispania quoque in Europa est. Hispania et Italia et Graecia in Europa sunt.

Aegyptus in Europa non est, Aegyptus in Africa est. Gallia non in Africa est, Gallia est in Europa. Syria non est in Europa, sed in Asia. Arabia quoque in Asia est. Syria et Arabia in Asia sunt. Germania non in Asia, sed in Europa est. Britannia quoque in Europa est. Germania et Britannia sunt in Europa.

Estne Gallia in Europa? Gallia in Europa est. Estne Roma in Gallia? Roma in Gallia non est. Ubi est Roma? Roma est in Italia. Ubi est Italia? Italia in Europa est. Ubi sunt Gallia et Hispania? Gallia et Hispania in Europa sunt.

Estne Nilus in Europa? Nilus in Europa non est. Ubi est Nilus? Nilus in Africa est. Rhenus ubi est? Rhenus est in Germania. Nilus fluvius est. Rhenus fluvius est. Nilus et Rhenus fluvii sunt. Danuvius quoque fluvius est. Rhenus et Danuvius sunt fluvii in Germania. Tiberis fluvius in Italia est.